Léon le Magnifique premier Roi de Sissouan ou de l'Arménocilicie

Հեղինակ

Բաժին

Թեմա

  LETTRE D'INNOCENT III. ( VII. 45. )

 

(Persuadetur ut treugas ineat cum Comite Tripolitano)

Illustri regi Armeniæ,

 

Super discordia qu æ de principatu Antiocheno inter Te occasione Nepotis Tui et Comitem Tripolitanum, peccatis exigentibus, est suborta, vehementissime contristamur; verentes ne adhuc de ipsa proveniat grave rerum dispendium, multa corporum strages, et ingens periculum animarum, quodque non leviter est timendum, a perfidis Saracenis nobilis Antiochia occupetur, in tuam non solum et suam, verum etiam totius Christianitatis injuriam et jacturam. Quantumlibet autem partem tuam justificare nitaris, sicut per litteras tuas et dilectos fllios Tarsensem electum et... fratrem Hospitalis Teutonicorum nobis suggerere studuisti, videtur tamen viris prudentibus tam in divino quam in humano jure peritis tua in hoc petitio minus justa, quod postulas ante litis ingressum absque judicio nepoti tuo restitui Antiochiam vel apud alium sequestrari, cum etsi alterutrum fuerit faciendum, cognitione habita in judicio per sententiam debeat diffiniri, eo quod cum pr æ dictus Comes ipsius civitatis possessionem obtineat, absque judicio non debeat illa destitui secundum leges et consuetudines approbatas. In hoc etiam tua videtur intentio minus recta, quod super eodem negotio et justitiam tibi postulas exhiberi et violentiam non desinis exercere, cum simul non sit et armis et legibus contendendum. H æ c autem, Fili charissime, sententiando non dicimus, sed multorum sententias referendo, ut intelligas quam benigne curaverimus te tractare, cum te hactenus ab impugnatione Antiochi æ non cessante, ad tuam petitionem jam tertio causam istam diversis judicibus duxerimus committendam, qui semper tibi secundum juris ordinem obtulerunt justitiam exhibere. Unde pr æ fatus Comes de nobis conqueritur pro eo quod te per censuram ecclesiasticam non compellimus ab ejus impugnatione cessare, cum ipse paratus sit secundum ordinem juris subire judicium, et tu nolis. Multiplici tamen necessitate pensata, ita duximus providendum, ut dictum Comitem precibus, monitis et consiliis efficaciter inducamus quatenus venerabili fratri nostro patriarch æ Antiocheno, viro utique honesto, provido, et fideli, neutri parti de jure suspecte, castellum Antiochi æ tenendum committat, donec in judicio de justitia cognoscatur, ut ei tandem illud assignasset pro quo fuerit justa sententia promulgata, provisis sibi expensis a partibus ad ipsius castelli custodiam opportunis, et promissione sibi a magistris Hospitalis et Templi solemniter facta quod eum ad custodiendum ipsum castellum pro posse juvabunt.

 

Nos enim, actore Deo, virum a latere nostro disposuimus destinare qui sine acceptione personarum et munerum de causa ista cognoscat, et eam sublato cujuslibet contradictionis et appellationis obstaculo pr æ via ratione decidat. Unde Serenitatem tuam rogandum duximus et monendam, in remissionem tibi peccaminum injungentes quatenus cum pr æ fato Comite treugam ineas et observes, ut prs æ cripta possint discrimina evitari. Sicque Templarii, de quibus valde conquereris, a tua offensione cessabunt, dummodo tu illos desistas offendere, ac de castro Gaston postulatam s æ pe justitiam non deneges exhibere. H æ c est enim causa pr æ cipua quam contra te habere videntur, quod videlicet castrum illud eis restituere contradicis, nec etiam vis de illo eis exhibere justitiam s æ pe monitus et rogatus a nobis. Unde cum vim vi reppellere omnes leges et omnia jura permittant, ab iis maxime qui vim repellendo irregularitatem non contrahunt, cum clerici non existant, videtur plerisque quod contra te offendentem se possint defendese tibique impugnanti valeant repugnare: pr æ sertim cum illa eis subtrahas violenter per qu æ consueverunt et debent expugnare paganos; cumque tu castrum illud contra eos detineas et defendas, mirabile non videtur si ipsi contra te Antiochiam manutexeant et defendant, in cujus pertinentiis non minimam obtinent portionem, cum longe illud sit defendere quam offendere, ac repugnare sit quam impugnare diversum. Fatentur enim hoc quoque sibi ex indulgentia bonse m æ mori æ Alexandri papæ prædecessoris nostri licere, postulantes id ipsum a nobis in instanti sibi necessitatis articulo indulgeri, alioquin plures ex ipsis Terram Sanctam se asserunt relicturos. Quos tamen blande studuimus consolari, volentes ut, si super datum fuerit, inter te et illos firma concordia reformetur; quia, cum sint viri strenui et potentes, multum tibi et prodesse possunt et, quod Deus avertat, obesse. Monemus ergo Celsitudinem tuam, quam sincere dilectionis brachiis amplexamur, et exhortamur in Domino quatenus ad ea quse pr æ diximus pium habeas cum devotione respectum. Nec putes quod illa dixerimus in favorem pr æ fati Comitis, qui per illud horribile facinus quod in patrem et dominum suum inique commisit favorem demeruit, nec ob gratiam Templariorum, quos magis volumus in suæ religionis puritate persistere quam adversum te hostititer dimicare; sed prudenti consilio ista pensavimus propter necessitates urgentes, ut communis utilitas pr æ feratur. Quocirca modis omnibus expedit et oportet ut si etiam dictus Comes ad sequestrationem castelli non posset induci, cum ad eam non possit forsan de jure compelli, treug æ nihilhominus fiant et firmiter observentur, donec hujusmodi controversia mediante justitia terminetur; ad quam utique sopiendam virum prudentem, sicut pr æ diximus, cum Dei auxilio curabimus destinare, per quem testes qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, compelli mandabimus perhibere testimonium veritati. Si qua vero partium tam necessario et sano consilio noluerit acquiescere, per censuram ecclesiasticam et tam per indigenas quam etiam peregrinos eam præcipimus coerceri.

 

Datum Viterbii, II. Non. Junii, Pontificatus nostri anno duodecimo.